et accesserunt omnes principes bellatorum et Iohanan filius
Caree et Iezonias filius Osaiae et reliquum vulgus a parvo
usque ad magnum
dixeruntque ad Hieremiam prophetam cadat oratio nostra in
conspectu tuo et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro
universis reliquiis istis quia derelicti sumus pauci de
pluribus sicut oculi tui nos intuentur
et adnuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus
et verbum quod faciamus
dixit autem ad eos Hieremias propheta audivi ecce ego oro
ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra omne verbum
quodcumque responderit mihi indicabo vobis nec celabo vos
quicquam
et illi dixerunt ad Hieremiam sit Dominus inter nos testis
veritatis et fidei si non iuxta omne verbum in quo miserit te
Dominus Deus tuus ad nos sic faciemus
sive bonum est sive malum voci Domini Dei nostri ad quem
mittimus te oboediemus ut bene sit nobis cum audierimus vocem
Domini Dei nostri
cum autem conpleti essent decem dies factum est verbum
Domini ad Hieremiam
vocavitque Iohanan filium Caree et omnes principes
bellatorum qui erant cum eo et universum populum a minimo usque
ad magnum
et dixit ad eos haec dicit Dominus Deus Israhel ad quem
misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu eius
si quiescentes manseritis in terra hac aedificabo vos et
non destruam plantabo et non evellam iam enim placatus sum
super malo quod feci vobis
nolite timere a facie regis Babylonis quem vos pavidi
formidatis nolite eum metuere dicit Dominus quia vobiscum sum
ego ut salvos faciam vos et eruam de manu eius
et dabo vobis misericordiam et miserebor vestri et
habitare vos faciam in terra vestra
si autem dixeritis vos non habitabimus in terra ista nec
audiemus vocem Domini Dei nostri
dicentes nequaquam sed ad terram Aegypti pergemus ubi non
videbimus bellum et clangorem tubae non audiemus et famem non
sustinebimus et ibi habitabimus
propter hoc nunc audite verbum Domini reliquiae Iuda haec
dicit Dominus exercituum Deus Israhel si posueritis faciem
vestram ut ingrediamini Aegyptum et intraveritis ut ibi
habitetis
gladium quem vos formidatis ibi conprehendet vos in terra
Aegypti et fames pro qua estis solliciti adherebit vobis in
Aegypto et ibi moriemini
omnesque viri qui posuerint faciem suam ut ingrediantur
Aegyptum et habitent ibi morientur gladio et fame et peste
nullus de eis remanebit nec effugient a facie mali quod ego
adferam super eos
quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel sicut
conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores
Hierusalem sic conflabitur indignatio mea super vos cum
ingressi fueritis Aegyptum et eritis in iusiurandum et in
stuporem et in maledictum et in obprobrium et nequaquam ultra
videbitis locum istum
verbum Domini super vos reliquiae Iuda nolite intrare
Aegyptum scientes scietis quia obtestatus sum vobis hodie
quia decepistis animas vestras vos enim misistis me ad
Dominum Deum nostrum dicentes ora pro nobis ad Dominum Deum
nostrum et iuxta omnia quaecumque dixerit tibi Dominus Deus
noster sic adnuntia nobis et faciemus
et adnuntiavi vobis hodie et non audistis vocem Domini Dei
vestri super universis pro quibus misit me ad vos
nunc ergo scientes scietis quia gladio et fame et peste
moriemini in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi